In occasione della Giornata Mondiale della Lingua Latina, pubblichiamo "L'elogio della lingua latina" con cui Lorenzo Valla (1407-1457) apre i suoi Elegantiarum Linguae Latinae libri.
Buona lettura!
Europa Latina
Cum saepe mecum nostrorum maiorum res gestas aliorumque, vel regum, vel populorum
considero, videntur mihi non modo dictionis nostri homines, verum etiam linguae
propagatione ceteris omnibus antecelluisse. Nam Persas quidem, Medos, Assyrios,
Graecos, aliosque permultos, longe, lateque rerum potitos esse; quosdam etiam, ut
aliquanto inferius quam Romanorum fuit, ita multo diuturnius imperium tenuisse constat.
Nullos tamen ita linguam suam ampliasse, ut nostri fecerunt. Qui (ut oram illam Italiae,
quae Magna olim Graecia dicebatur, ut Siciliam, quae Graeca etiam fuit, ut omnem Italiam
taceam) per totum paene occidentem, per septentrionis, per Africae non exiguam partem,
brevi spatio linguam Romanam (quae eadem Latina a Latio, ubi Roma est, dicitur)
celebrem, et quasi reginam effecerunt. Et (quod ad ipsas provincias attinet) velut optimam
quandam frugem mortalibus ad faciendam sementem, praebuerunt; opus nimirum multo
praeclarius multoque speciosius quam ipsum imperium propagasse.
Qui enim imperium augent, magno illi quidem honore affici solent, atque imperatores
nominamus. Qui autem beneficia aliqua in homines contulerunt, ii non humanā, sed divinā
potius laude celebrantur. Quippe qui non suae tantum urbis amplitudini, ac gloriae
consulant, sed publicae quoque hominum utilitati ac saluti. Itaque nostri maiores rebus
bellicis, pluribusque laudibus caeteros homines superarunt, linguae vero suae ampliatione
se ipsis superiores fuerunt, tamquam relicto in terris imperio, consortium deorum in caelo
consecuti. An vero Ceres, quod frumenti, Liber, quod vini, Minerva, quod olei inventrix
putatur, multique alii ob aliquam huiusmodi beneficientiam in deos repositi sunt, linguam
latinam nationibus distribuisse minus erit, optimam frugem, et vere divinam, nec corporis
sed animi cibum?
Haec enim gentes illas populosque omnes, omnibus artibus, quae liberales vocantur,
instituit; haec optimas leges edocuit, haec viam ad omnem sapientiam munivit, haec
denique praestitit, ne barbari amplius dici possent. Quaere, quis aequus rerum aestimator
non eos praeferat, qui sacra literarum colentes, iis, qui bella horrida gerentes clari fuerunt?
Illos enim regios homines, hos vero divinos iustissime dixeris, quibus non (quemadmodum
ab hominibus fit) aucta respublica est maiestasque populi Romani solum, sed
(quemadmodum a diis) salus quoque orbis terrarum, eo quidem magis, quod qui imperium
nostrum accipiebant, suum amittere, et (quod acerbius est) libertate spoliari se
existimabant, nec fortasse iniuriā. Ex sermone autem Latino non suum imminui, sed condiri
quodammodo intellegebant; ut vinum posterius inventum aquae usum non excussit, nec
sericum, lanam linumque, nec aurum cetera metalla de possessione eiecit, sed reliquis
bonis accessionem adiunxit. Et sicut gemma aureo inclusa anulo non deornamento est, sed
ornamento, ita noster sermo accedens, aliorum sermoni vernaculo, contulit splendorem,
non sustulit.
Neque enim armis, aut cruore, aut bellis dominatum adeptus est, sed beneficiis, amore,
concordiā. Cuius rei (quantum coniecturā suspicari licet) hoc, ut ita loquar, seminarium fuit.
Primum, quod ipsi maiores incredibiliter se in omni studiorum genere excolebant, ita,
ut ne in re quidem militari aliquis (nisi idem in literis) praestans esse videretur. Quod erat
ceteris ad aemulationem non exiguum incitamentum. Deinde, quod ipsis literarum
professoribus praemia egregia sane proponebant. Postremo, quod hortabantur
provinciales omnes, ut cum Romae, tum in provinciā Romane loqui consuescerent. At (ne
pluribus agam) de comparatione imperii sermonisque Romani, hoc satis est dixisse. Illud
pridem tamquam ingratum onus, gentes, nationesque abiecerunt, hunc omni nectare
suaviorem, omni serico splendidiorem, omni auro gemmāque pretiosiorem putaverunt, et
quasi deum quendam e caelo demissum apud se retinuerunt.
Magnum ergo Latini sermonis sacramentum est, magnum profecto numen, quod apud
peregrinos, apud barbaros, apud hostes, sancte ac religiose per tot saecula custoditur; ut
non tam dolendum nobis Rhomanis, quam gaudendum sit, atque ipso etiam orbe terrarum
exaudiente gloriandum. Amisimus Romam, amisimus regnum, amisimus dominatum,
tametsi non nostrā, sed temporum culpā. Verum tamen per hunc splendidiorem
dominatum in magnā adhuc orbis parte regnamus. Nostra est Italia, nostra est Gallia, nostra
Hispania, Germania, Pannonia, Dalmatia, Illyricum, multaeque aliae nationes. Ibi namque
Romanum imperium est, ubicunque Romana lingua dominatur.
Eant igitur nunc Graeci, et linguarum copiā se iactent. Plus nostra una effecit, et quidem
inops (ut ipsi volunt) quam illorum quinque (si eis credimus) locupletissimae et multarum
gentium velut una lex, una est lingua Romana; unius Graeciae (quod pudendum est) non
una, sed multae sunt tamquam in re publica factiones. Atque exteri nobiscum in loquendo
consentiunt, Graeci inter se consentire non possunt; nedum alios ad sermonem suum se
perducturos sperent. Varie apud eos loquuntur auctores, Attice, Aeolicae, Ionice, Dorice,
κοινῶς. Apud nos, id est apud multas nationes, nemo nisi Romane, in qua disciplinae
cunctae libero homines dignae continentur, sicut in suā multiplici apud Graecos, qua
vigente quis ignorat studia omnia disciplinasque vigere, occidente occidere?
Qui enim summi philosophi fuerunt, summi oratores, summi iureconsulti, summi denique
scriptores? Nempe ii, qui bene loquendi studiosissimi. Sed me plura dicere volentem
impedit dolor, et exulcerat, lacrimarique cogit intuentem, quo ex statu et in quem facultas
ista reciderit. Nam quis litterarum, quis publici boni amator a lacrimis temperet, cum
videat hanc in eo statu esse, quo olim Roma capta a Gallis? Omnia eversa, incensa, diruta,
ut vix Capitolina supersit arx. Siquidem multis iam saeculis non modo Latine nemo locutus
est, sed ne Latina quidem legens intellexit. Non philosophiae studiosi philosophos, non
causidici oratores, non leguleii iureconsultos, non ceteri lectores veterum libros perceptos
habuerunt aut habent. Quasi amisso Romano Imperio, non deceat Romane nec loqui nec
sapere, fulgorem illum Latinitis situ ac rubigine passi obsolescere.
Et multae quidem sunt prudentium hominum variaeque sententiae, unde hoc rei acciderit.
Quarum ipse nullam nec improbo, nec probo, nihil sane pronuntiare ausus, non magis
quam cur illae artes, quae proxime ad liberales accedunt, pingendi, sculpendi, fingendi,
architectandi, aut tam diu tantoque opere degeneraverint ac paene cum literis ipsis
demortuae fuerint, aut hoc tempore excitentur ac reviviscant, tantusque tum bonorum
opificum, tum bene literatorum proventus efflorescat. Verum enimvero quo magis
superiora tempora infelicia fuēre, quibus homo nemo inventus est eruditus, eo plus his
nostris gratulandum est, in quibus (si paulo amplius adnitamur) confido propediem
linguam Romanam vivere plus quam urbem, et cum ea disciplinas omnes restitutum iri.
Quare pro mea in patriam pietate, immo adeo in omnes homines, et pro rei magnitudine
cunctos facundiae studiosos velut ex superiore loco libet adhortari evocareque, et illis (ut
aiunt) bellicum canere. Quousque tandem Quirites (literatos appello, et Romanae linguae
cultores, qui et vere, et soli Quirites sunt, ceteri enim potius inquilini) - quousque, inquam,
Quirites, urbem vestram non dico domicilium imperii, sed parentem litterarum a Gallis
esse captam patiemini, id est, Latinitatem a barbaris oppressam? Quousque profanata
omnia duris et paene impiis oculis aspicietis? An dum fundamentorum reliquiae vix
appareant?
Alius vestrum scribit historias, istud est, Veios habitare, alius Graeca transfert, istud est,
Ardeae confidere, alius orationes, alius poemata componit, istud est, Capitolium arcemque
defendere. Praeclara quidem res et non mediocri laude digna, sed non hoc hostes expellit,
non patriam liberat. Camillus nobis Camillus imitandus est, qui signa (ut inquit Vergilius)
in patriam referat, eamque restituat, cuius virtutis adeo ceteris praestantior fuit, ut illi, qui
vel in Capitolio, vel Ardae, vel Veiis erant, sine hoc salvi esse non possent. Quod hoc quoque
tempore continget, et ceteri scriptores ab eo, qui de lingua Latina aliquid composuerit, non
parum adiuvabuntur.
Equidem (quod ad me attinet) hunc imitabor, hoc mihi proponam exemplum, comparabo
(quantulumcunque vires meae ferent) exercitum, quem in hostes quamprimum educam.
Ibo in aciem, ibo primus, ut vobis animum faciam. Certemus, quaeso, honestissimum hoc
pulcherrimumque certamen, non modo, ut patriam ab hostibus recipiamus, verum etiam,
ut in eā recipiendā quis maxime Camillum imitabitur, appareat. Difficillimum quidem
praestare, quod ille praestitit, omnium imperatorum meā sententiā maximus, riteque
secundus a Romulo conditor urbis appellatus. Ideoque plures, pro se quisque, in hanc rem
elaboremus, ut saltem multi faciamus, quod unus effecit. Is tamen iure, vereque Camillus
dici, existimarique debebit, qui optimam in hac re operam navaverit. De me tantum
affirmare possum, non quod sperarem tantae me rei satisfacturum, difficillimam sumpsisse
labores partem durissimamque provinciam, sed, ut redderem alios ad cetera prosequenda
alacriores. Hi enim libri nihil fere quod ab aliis auctoribus (iis duntaxat qui extant) traditum
est, continebunt. Atque hinc principium nostrum auspicemur.